Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.13.1 | Cic. Fam. 4.13.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.13.4 |
4.13.1
quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in
mentem venit optare , quod non ultro mihi Caesar detulerit , tamen non nihil eis conficior curis , ut ipsum , quod maneam in vita , peccare me existimem . careo enim cum familiarissimis multis , quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga , tum omnibus amicis , quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica , versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum , quod ipsum esset miserum , sed etiam id ipsum video , quo nihil est acerbius , eorum fortunas dissipari , quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus , et , in qua urbe modo gratia , auctoritate , gloria floruimus , in ea nunc his quidem omnibus caremus ; obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem , sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.13.1 | Cic. Fam. 4.13.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.13.4 |